Rozmiar: 15909 bajtów

- 79 -

1326. Mai 21. Liegnitz.

Herzog Boleslaus gelobt der Stadt, seine Gläubiger nicht auf seine städtischen Erbzinsen anweisen, diese vielmehr selbst zu Walpurgis und Michaelis erheben zu wollen.

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legnicz ad vniuersorum, tam presencium quam futurorum, huius pagine testimonio deuenire volumus nocionem, quod de nostre largitatis munificencia absque doli capcione et de nostra gracia speciali fidelibus nostris ciuibus ciuitatis nostre Legnicz sincere permittimus in his scriptis eorundemque grata ac fidelia seruicia nobis exhibita et ad in posterum exhibenda consideracione debita pensantes, quod veras exacciones, singulas et vniuersas, nobis debitas et tenentes futuris temporibus in perpetuum de predicta ciuitate nostra Legnicz aliquo nullatenus volumus assignare, predictos quoque ciues nostros Legniczenses ab vniuersis obligacionibus, promissionibus et huiusmodi assignacionibus dictarum exaccionum ipsos contingere valentibus tempore succedenti volumus esse liberos penitus et exemptos, sed ipsas exacciones nos ipsi terminis debitis videlicet in festo beate Walpurgis et demum in festo sancti Michaelis annis singulis tollere perpetuo et recipere ab eisdem. In huius rei testimonium presentes nostri sigilli munimine dedimus roboratas. Actum in Legnicz proxima feria quarta post diem sancte Trinitatis, anno domini M°CCC vigesimo sexto, presentibus fidelibus nostris, Henrico de Silicz, Hogero de Preticz, Nycolao de Scelndorf, militibus, Johanne Rimberc et viris fidedignis consulibus Wraczlauiensibus Merklone Graseningir, Jacobo Wyner et domino Thammone de Pozwicz, nostro protonotario, qui presencia habuit in commisso.

O. d. St. L. No. 30. Das Siegel ist verloren, die Pergamentstreifen sind erhalten. — Altes Privilegb. p. 18b. Bitschens Privilegb. f. CLXXV.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów